2 Chronicles 4

etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo praetendit. Vicenarius magnam perfectionem indefessae longanimitatis et sincerae dilectionis significat, quae per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur In denario spes coelestium praemiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiae sperare debet. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Hoc est, disciplina coelestium praeceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi. RAB. Sculptura subter labium, etc., usque ad quanta infelicitate propter scelera perierunt reprobi. Quia qua mercede praedicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur. Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quae fuit magnitudo palmi. Idem autem haec significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiae, percipit et mercedem aeternae vitae. Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum In Regum ita: etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus praeparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quae in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quae ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti. . In utrique parte templi positae sunt bases luterum, ut utraque populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut, sicut in expositione maris quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice, universa quae per quinque sensus corporis deliquerat, per lavacrum baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbe praedicanda: ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur, quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis undam erat procreanda. Divina eloquia, quae lucem sapientiae proferunt, unde: etc. Psal. 118.. Hinc Salomon ait: Prov. 6.. Bis quina sunt candelabra, quia quinque sunt legislatoris volumina, in quibus et tota Veteris Testamenti series complectitur quinque saeculi aetates. Quinque a dextris et quinque a sinistris ponuntur: cum post incarnationem Domini, eadem Scriptura utrique populo committitur; vel evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. RAB. Has mensas, etc., usque ad quorum opera nobis velut ubera salutaria ad exempla vitae proposita. RAB. Atrium sacerdotum in ecclesia, etc., usque ad in libro Regum secundum Bedam plenius expressimus. Quae erat extra atrium sacerdotum, in quam omnis populus ad orandum vel ad verbum audiendum confluebat. Haec in Ecclesia vitam moresque carnalium significat, quibus dicitur: etc. Bene per basilicam grandem carnales significantur, quia multo major est in Ecclesia numerus talium quam perfectorum. Sed quantum praestant numero, tantum succumbunt merito. Unde haec basilica grandis etsi plurimos capit, non ad officium altaris, non in ipsum quoque atrium sacerdotum saltem intromittit, quia carnales et infirmi et si ob meritum castae fidei et pietatis ad electorum sortem pertinent, longe tamen ab his sunt qui dicunt: Non audeo loqui aliquid eorum quae per me non efficit Christus, in obedientia gentium verbo et factis. Haec signant introitum fidei sermone praedicationis praeparari, ut venientes discant quomodo per fidem Christi vel salutaria sacramenta debeant intrare Ecclesiam Dei, et postquam intraverint, quam religiose debeant conversari. . Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicae passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine laetentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde: Creagrae praedicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinae ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiae salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulae, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quaedam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quaedam enim nostrae humilitati ad refectionem revelantur, quaedam solummodo patent scientiae sancti Spiritus; quaedam in Paralipomenis quae in Regum exposita praeterimus, quaedam exposita non invenimus et nostrae parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus. Phialae latiorem et apertiorem sanctae doctrinae significant sermonem, qui haustum sapientiae pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per praedicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitae aeternae pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in aeternum. . Argillosa terra de qua factae sunt formae ad fundenda vasa, sacram Scripturam de qua bene vivendi regulam accipimus significat. Quasi enim argilla igne durata, formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent exhibet; cum nobis Scriptura regulam quam sequamur justitiae, et sanctorum ostendit exempla, qui igne tribulationis invincibiles in omnibus perstiterunt, ut nos in domo Domini vasa pretiosa esse cupiamus. Aes autem liquefactum igne argillae formas ingreditur, ut possit vas aptum ministeriis coelestibus effici; cum ipsi salubriter humilitati, et flamma divinae charitatis vel humanae adversitatis emolliti viam Patrum bene operando intramus, ut ad praemia illorum bene currendo perveniamus. Nec enim semper nos regulis bene operandi necesse est arctari, sed completa operatione bona, palma beatae retributionis est speranda. Quia non semper vasa in formis argillae tenebantur inclusa: ubi ad perfectionem venerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domino pro suis quaeque locis disponebantur. Non quod opera sanctorum interitura sint, sed ubi coronam justitiae acceperint, cessabunt officia laboriosae operationis. In quo Christus baptizatus est, cujus tinctus undis aquarum nobis vertit elementum in ablutionem peccatorum. Et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecramur in exemplum illius baptismi celebratur, recte in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini. Non enim aliter vasa electionis fieri possumus, nisi ad baptisma ejus respicientes vitali flumine ablui satagamus. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed in campestri regione illius facta vasa dicit, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed in gentium latitudine futura erat; unde: Psal. 95.. Et alibi: Ibid. 131.. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis, quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinem implevit. Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis praedicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiae parat, et virtutum efficit opera, qui ait: Joan. 15.; et alibi: etc. Jac. 1. Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione coelestia quaerunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in coelo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quae mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni coelestis offerunt. . etc. Forcipes in usu altaris facti sunt aenei. Sed et hi quibus emundabantur lucernae, interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia significant. Ipsa enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiae in Ecclesiam super candelabrum mysticum positi multiplicant. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiae limina pandunt. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus saeculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, aeternum perducit ad regnum: unde septem annis aedificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.
Copyright information for VulgGlossa